- ARBOR Sylva
- ARBOR SylvaCurtius l. 9. c. 1. Silvae erant (in interioribus Indiae) prope in immensum spatium diffusae, procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae, plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum, rursus, quâ se curvaverant, erigebantur adeo, ut species esst non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae. De cuiusmodi arboribus multa et mira reperias, apud Goropium in Indoscythicis p. 485. qui ficum, ex qua Adam decerpserit, exitiale sibi generique humano malum fuisse putat. Iconismus habes apud Car. Clusium, Not. in Garciae Histor. Arom. uti interdum octingentos, aut mille viros, imo terna etiam hominum milia, sub tali arbore latere posse, ex Fabricii Mordentis Salerni relatione narrat. Vide quoque Strabonem l. 15. Plinium l. 7. c. 2. l. 12. c. 5. Theophrastum de Plantis l. 4. c. 5. et infra voce Ficus. Ut vero Indicae istae arbores suâ sponte rursus tellurem subeunt: sic arte et curâ effecêre Hunni, ut arbustis varie implicantibus frondes tota eorum regio in sepis modum, quam Hagam seu Hegin dixisse infra videbimus, cingeretur, cuius generis apud Curtium quoque l. 6. c. 5. Mardoum munitio occurrit. Atque hi quidem securitatis id causâ fecerunt. At voluptatis, Valentiae in Hispania horti non tantum citris consiti, sed etiam citreis parietibus virente materiâ conclusi sunt, ut dubites, hortine sint, an aedes? sunt enim parietes ex truncus citriorum confecti; et tamen frondibus vestiti, ut perspici introrsum nequeat, nedum intrari, Valla Histor. l. 3. quibus ultimis verbis videtur respexisse Caesarem de Bello Gall. l. 2. c. 17. ubi de Nerviis, qui teneris arboribus incisis atque inflexis, crebrisque in latitudinem ramis enatis et rubis sentibusque interiectis effecerunt, ut instar muri hae sepes munimenta praeberent: quô modô non intrari, sed ne perspici quidem posset; apud Freinshemium ad Curtium c. 1. dict. l. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.